monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93 > 80 > 124 > 89 > 13 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 8 > 3 > 6 > ANTONINUS CARACALLA XVIII. > 125 > 13 > . . . > 145
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLIV <<<     >>> in Psalmum CXLVI

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLV

1 Alleluia.
2 Ecce iterum auribus nostris insonat coelestis auctoritas, pulsatque Alleluia ianuas cordis, ne vacuis atque inanibus cogitationibus occupemur: quoniam otiosum tempus habere non decet militem Christi. Habet enim et lingua fructus suos; uberrima siquidem messis inde colligitur, si in laudes Domini pura mente moveatur. Spirituale membrum est, cum famulatur auctori; ipsam quoque animam commendat, dum veritatem loquitur. Quapropter compleamus aerem dulcissimis sonis; nam musica ista salutaris non solum mortalium permulcet auditum, sed etiam intellectum delectat angelicum.
3 Divisio psalmi.
4 Cupiens propheta laudes Domini ex toto corde cantari [ed., cantare], primo ingressu dicit in hominibus minime confidendum, ne aliquid ab eo peteretur tepide, si et alius crederetur posse praestare. Secundo pronuntiat totam spem in omnipotente Domino reponendam; et cum sit iste Dominus, ex factis suis pulcherrime definitur; ut gentilitas tam frequenti ratione convicta, errores suos fideli devotione derelinquat.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Lauda, anima mea, Dominum. Ne terrenis desideriis voluntas otiosa vacaret, et in fatuis (ut assolet) curis mentis occuparetur intentio, dat sibi propheta salubre consilium, unde generalitati [mss. A., B., F., gentilitati] noverat consulendum, ut anima laudaret Dominum, non sonus concrepantium labiorum. Saepe enim sic meditata proferimus ut peregrina cogitatione translati, non nos sentiamus dixisse quae loquimur. Est enim virtus animae spirituali vigore flammata, per diversa discurrens, quae causas coelestium sive terrestrium creaturarum indagabili ratione perquirit, modo se superis, modo inferis miscens. Sed ista quemadmodum se habeant, prout Dominus donare dignatus est, in libro Animae, qui in Variarum opere tertius decimus continetur, a nobis latius videntur exposita. Quapropter animam suam Psalmista hortatur laudare Dominum, ut explosis cogitationibus supervacuis, in ipso tantum negotio totis viribus occupetur.
7 (Vers. 2.) Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quandiu ero [mss. A., B., F., fuero]. Intueamur quid sibi velit ista repetitio. Prius imperat animae suae laudare Dominum, nunc acquiescens duplici se promittit ordine laudaturum. Laudare in vita est, in illa aeternitate Domino confiteri, quae verius vita dicitur, quoniam nulla curarum pressura conteritur. Ideo enim laudabo dixit, ut futurum tempus ostenderet, quando angelis iustisque hominibus sors ista communis est. De ista vero praesenti vita psallam dicitur, quod ad bonas operas (sicut saepe diximus) manifestum est pertinere. Sic ergo accipiendum est, ut illic perpetue, hic psallatur assidue. Nam et ipsum quandiu ero istud saeculum significat, quia futurum erat, quando hic esse non poterat.
8 (Vers. 3.) Nolite confidere in principibus, neque in filiis hominum in quibus non est salus. Coelestis medicus humana pectora prius mundat pestiferis curis, ut salutaria remedia competenter infundat. Dicit enim, nec in daemonibus, nec in hominibus esse praesumendum, qui salutem dare non possunt, quam iure proprio minime possidere noscuntur. Principes hic, spirituales nequitias debemus advertere, de quibus dicit Apostolus: Quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates tenebrarum harum [Ephes. VI, 12]. Filios hominum significat sine dubitatione mortales, qui salutem dare non possunt, quia debita morte succumbunt. Solus est enim Filius hominis, id est sanctae Virginis, qui tribuat salutem, quoniam ipsum constat humani generis existere Salvatorem.
9 (Vers. 4.) Exiet spiritus eius et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Causam reddit cur dixerit in hominibus non esse praesumendum. Hic spiritum, animam debemus accipere, sicut ait in Evangelio: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum [Luc. XXIII, 40]. Egressa itaque anima de claustro corporis sui, in terram remeat caro defluens, unde sumpsit initium. Ideo enim addidit, suam, ut significaret inde fuisse procreatam, sicut legitur in Genesi: Fecit Deus hominem de limo terrae [Gen. II, 7]. Mortis igitur tempore pereunt humanae cogitationes, quae se in diversos ambitus semper extendunt: modo possessionibus studentes, modo divitias congregantes, modo honores magnopere perquirendo. Sed haec omnia dispereunt, quando earum rerum vota frustrantur; sicut divitem in Evangelio legimus increpatum: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua: quae autem praeparasti cuius erunt [Luc. XII, 20]?
10 (Vers. 5.) Beatus cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius. Explosis noxiis cogitationibus, quibus humanum genus tanquam gravissimis morbis inficitur, propheta ad secundum venit ingressum, in quo tanquam salutare poculum humanis mentibus porrigit ebibendum. Non enim tantum prohibuit inutiles praesumptiones, sed etiam quae fuerant appetenda praemonuit. Dicit enim de ipsa cogitatione fieri beatum, qui sperat in Dominum. Iacob vero patriarcham ideo saepe diximus poni, quoniam post illam angeli luctam primus ipse appellatus est Israel, id est vir videns Deum. Quod vocabulum ad omnes electos competenter aptatur. Adiutor enim ideo positum est, ut nos ad bonos nisus nominis ipsius intelligentia concitaret. Illis enim adiutor est, qui ipso donante virtutum gradus ascendere bonis intentionibus enituntur. Sequitur, spes eius in Domino Deo ipsius, Ad superiorem sententiam pertinet ista prosecutio: quia Beatus est cuius spes esse cognoscitur in Domino Deo suo. Dicendo enim, spes, patientiam praesentium significat, et desideria futurorum. Nam quodlibet istud in hoc mundo Christianus patiatur, aeternae beatitudinis cogitatione reficitur. Sed quoniam esse poterat et cultoribus daemonum spes in deo suo, singulis variisque commatibus per unam speciem definitionis usque ad finem psalmi Dominum Christum designat, in quo debeat spes esse fidelium.
11 (Vers. 6.) Qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Qui custodit veritatem in saeculum, facit iudicium iniuriam patientibus, dat escam esurientibus. Dominus erigit elisos. Diximus in psalmo centesimo quadragesimo quarto posita esse loca ex quibus laus dominica formaretur, nunc eadem commemoranda locis aptissimis aestimamus. Ait enim: Qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt; quod ab operibus eius laudem prodiisse non dubium est. Quid enim gloriosius, quidve potest esse magnificentius, quam coelum et terram fecisse, et omnia quae in eis sunt? Illud praeterea quod dicit, facit iudicium iniuriam patientibus, dat escam esurientibus, ad iustitiam eius manifestum est pertinere, quando aequitatem suam hominibus [mss. G. et ed., omnibus], prout vult, iudicii sui dono concedit. Secunda autem est ista species definitionis quae Graece dicitur ennoematice, Latine notio nuncupatur. Non enim dicit substantialiter quid sit Deus, sed quid agat, vel quid egerit. Actus enim eius ex parte aliqua, quantum tamen ipse concedit, potest notitia nostra comprehendere, substantiam vero ipsius non praevalet indagare. Dicit enim primum: Qui fecit coelum et terram. Ipse est in quo spem suam debeant ponere Christiani. Sed licet coeli et terrae appellatione cuncta concluserit, addidit tamen, Et omnia quae in eis sunt: ne quem alium putares vel minutissimarum rerum existere Creatorem. Sequitur, qui custodit veritatem in saeculum. Ipse est scilicet Dominus Christus qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita [Ioan. XIV, 6]. Necesse est enim ut ille loquatur veritatem in saeculo, qui coelestis veritas approbatur. De hominibus autem qui sub peccato sunt, dictum est: Omnis homo mendax [Psal. CXV, 11]. Adiecit, facit iudicium iniuriam patientibus. Christus est verus iudex et gubernator aeternus, qui afflictos propter nomen suum vindicat, et miseretur innoxiis. Ipsi quippe sunt qui iniuriam, id est iniustitiam patiuntur, quando veritatem praedicantes, poenis vehementibus affliguntur. Intulit, Dat escam esurientibus. Ipse enim dat escam esurientibus, qui Creator est mundi. Sed oportet nos escas spirituales expetere, ne sicut Iudaei saturitatem solum ventris delectemur accipere. Dicit enim Amos propheta: Ecce introduco famem super terram; non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi verbum Dei (Amos VIII, 11). Subiecit, Dominus erigit elisos. Nec hoc quoque dubium est, quia elisos erigat: nam cum diabolus elidat, Dominus sublevat. In ipso ergo ponenda est spes, qui non elidere, sed erigere consuevit.
12 (Vers. 7.) Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos. Dominus diligit iustos, Dominus custodit advenam. In hoc et sequenti versu ille locus aptandus est: Memoriam abundantiae suavitatis eius. Quid enim suavius quam ut misericordiae eius facta memorentur, ut dicat: Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos, Dominus diligit iustos, Dominus custodit advenam; pupillum et viduam suscipiet, et viam peccatorum exterminabit? Solvit utique compeditos Dominus Christus, sicut in Evangelio dictum est: Nonne oportebat hanc filiam Abrahae, quam alligaverat Satanas decem et octo annis solvi ab infirmitate sua [Luc. XIII, 16]? Sed hoc non solum de vexatione immundi spiritus potest intelligi, sed etiam de omnibus vitiis, quibus mens nostra quasi quibusdam funibus illigatur. Nam sicut ligat diabolus qui peccata connectit, ita solvit Christus qui delicta dimittit. Sequitur, Dominus illuminat caecos. Omnes vitiosi caeci sunt, quia peccatorum obscuritatibus implicantur. Sed istos ille solus illuminat qui in Evangelio luto facto perunxit oculos [Ioan. IX, 6], et contenebratum hominem ad gaudium perfectae sanitatis adduxit. De quo etiam dictum est: Qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Ioan. I, 9]. Addidit quoque, Dominus diligit iustos. Cuius est enim iustos diligere, nisi qui eos praevalet in aeternam beatitudinem collocare? Nam sicut diabolus affectat impios, ita Dominus diligit iustos. Subiecit etiam, Dominus custodit advenam, id est qui de Babylonia civitate diaboli ad Ierusalem civitatem Domini Salvatoris advenerit. Hunc custodit, si tamen in electorum habitatione permanserit, sicut in alio psalmo dicitur: Incola ego sum apud te in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei [Psal. XXXVIII, 13].
13 (Vers. 8.) Pupillum et viduam suscipiet, et viam peccatorum exterminabit. Pupillus et vidua sunt, qui Dominum pura mente respiciunt, humanis solatiis destituti; hos recipit Christus suo munimine vindicandos. Sed cum istos pro sua pietate receperit, diabolum, qui est via peccatorum, exterminabit, id est a termino regni sui reddet alienum, quod unicuique impiorum in illa sancta iudicatione venturum est. Sic istis decem sententiis praeconialibus, in quo Domino debeat spes esse fidelium, abundanter ostensum est. Et ne forsitan putes esse contrarium, quod in superiori psalmo diximus novem loca dominicae laudis disposita: nunc autem in praeconiis eius denarium calculum memoravimus esse decursum. Scias aliud esse argumentorum sedes, aliud definitionum regulas; ibi enim singula quaeque generali distinctione sunt posita, hic autem sub una specie definitionis variis sententiis quid sit Dominus intimatur; et, siut fieri solet, de uno loco argumentorum duae definitiones pluresve collectae sunt.
14 (Vers. 9.) Regnabit Dominus in aeternum, Deus tuus, Sion, in saeculum saeculi. Hoc ex magnificentia Domini probatur intelligi. Quid enim magnificentius quam regnare Dominum Sion in saeculum saeculi, cuius regni non erit finis? Regnabit futurum tempus videtur ostendere, quando iam in ipso corda nostra firmissima stabilitate consistunt. Modo enim in membris suis plenissime regnare non dicitur Christus, quia corda eorum interdum inanibus cogitationibus occupantur. Sed cum hoc mortale corpus induerit immortalitatem, et noxias istas cogitationes cum mundi istius amissione reliquerit, tunc perfecte in sanctis regnaturus est Christus, quando (sicut scriptum est) Erit Deus omnia in omnibus [I Cor. XV, 28]. Cuius autem sit iste Dominus evidenter exponitur: Deus tuus, Sion. Sion Ecclesiam catholicam significare saepe iam dictum est, propter speculationem quam exhibet populo Christiano. Ipse enim et cum ea, et in eadem regnabit, qui est benedictus in saecula saeculorum.
15 Conclusio psalmi.
16 Contemplationis beneficio propheta circa finem quasi saeculi constitutus, ubi iam mundi cognoscitur potius damnanda perversitas, universitatem docuit Domini laudibus occupari: ne caduca desideria quaereret, quae proxime finienda constaret. Sed cum illud tempus venturum dicitur nobis, istud nostrum sine dubio nuntiatur. In mundi enim fine sumus, quando eum non longo intervallo suscepta morte deserimus. Transeant a nobis cupiditates caducae, illecebrae saeculares abscedant, illud potius desideremus quod aeternum esse cognoscimus.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLIV <<<     >>> in Psalmum CXLVI
monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93 > 80 > 124 > 89 > 13 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 8 > 3 > 6 > ANTONINUS CARACALLA XVIII. > 125 > 13 > . . . > 145